- SERA Peracta
- SERA PeractaVarronis apud Nonium in Expulsim, i. e. adversa omnia et tristia amota. Integer locus, Varronis. Sera peracta, depugnatum scito, quem iam videbis Romae, in Foro ante Iani, pueros pilâ expulsim ludere, uti locum restituit Stewechius. Indigitare vult Varro, tristia omnia cessisse, imo defunctum esse populum Rom. belli omnibus, cum portas Iani gemini clausas et ante templum ludere pueros videbis. Sic apud Virgilium Aen. l. 5. v. 524.Seraque terrifici cecinerunt omina VatesServius interpretatur tristia, gravia: atque inibi adducit fragmentum Sallustianum, Serum bellum in angustiis fore. Perinde et arva sera, apud Lucretium reposuit, atque explicavit tristia, laboriosa; ac voluntatem seram in Spicilegiis suis Palmerius. Vide God. Stewechium Electorum ad Arnobium l. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.